- PENTHESILEA
- PENTHESILEAAmazonnm regina, quae, teste Iustinô l. 2. c. 4. Otterae, sive (ut alii) Orithyrae successit in regno: Eius Troianô bellô inter fortissimos viros, cum auxilium Priamo adversus Graecos ferret, magna virtutis documenta exstitêre. Virg. l. 1. Aen. v. 494.Ducit Amazonidum lunatis agmina peltisPenthesilea furens. ——— ———Ubi Servius: furens, quia sororem suam in venatione confixit, simulans se cervam ferira. Cum Troianis opem ferret, ad Achille occisa est. Prima inquit Plin. l. 7. c. 56. securim invenit. Propert. l. 3. El. 10. v. 13.Ausa ferox ab equo quondam oppugnare sagittis,Maeotis Danaum Penthesilea vatesUbi Ausa, quia praeter sexum. Ita Virg. de ea, ubi supra:——— Audetque viris concurrere virgo.Ovid. in Ep. Cydippes 21. Heroid. v. 117.Non ego constiteram sumptâ peltata secure,Qualis in Iliaco Penthesilea solo.De Penthesilea plura vide apud Q. Calabrum l. 1. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.